monumenta.ch > Plinius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 101
{XXIX} magna et bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosasque cerasis. pompu iis primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis, lauris, rubet vero moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.